monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 3, 92, 4
Dolent contra me, atque insaniunt, quare solitudines, et habitacula Monachorum, in quibus sancta conversatio est, non permiserim impiis Origenis dogmatibus pollui. E quibus ut caetera praetermittam in libris Resurrectionis, quos scripsit ad Ambrosium, dialecticum morem imitans disputandi, in quo sciscitatio est, atque responsio, artis magicae praedicator his verbis est. Ars magica non mihi videtur alicuius rei subsistentis vocabulum , sed etsi sit, nequaquam est operis mali, nec quod haberi possit contemptui. Quae dicens, perspicue Domino contradicit, qui loquitur per Prophetam, Sta nunc in incantationibus tuis, in multis veneficiis tuis, quae didicisti ab adolescentia tua, si possint tibi prodesse. Laborasti in consiliis tuis: stent Astrologi coeli, et salvum te faciant, qui contemplati sunt sidera, nuntient tibi, quid super te futurum sit . Praeterea in libris περὶ Αρχῶν et hoc persuadere conatur, quod vivens Dei Sermo non assumpserit corpus humanum, et contra Apostoli vadens sententiam scripsit, Quod qui in forma Dei aequalis erat Deo , non fuerit Verbum Dei, sed anima de coelesti regione descendens, et se de forma aeternae maiestatis evacuans, humanum corpus assumpserit. Quae dicens Ioanni apertissime contradicit scribenti, et Verbum caro factum est . Nec potest anima credi Salvatoris, et non Deus Verbum, et formam, et aequalitatem paternae maiestatis habuisse. In alias quoque impietates furibundus exsultat , volens eum, qui in consummatione saeculorum, et in destructione peccati semel passus est, Dominum nostrum Iesum Christum pro Daemonibus quoque, et spiritualibus nequitiis crucem aliquando passurum. Nec meminit Pauli scribentis, Impossibile est, eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt et donum caeleste, et participes sunt facti Spiritus Sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei Verbum virtutesque saeculi venturi, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei, et ostentui habentes . Si hoc scire voluisset , imo si non ea quae scit, contemneret , nunquam Apostolo contradicens, pro Daemonibus quoque diceret , Christum passurum, et eum praeberet ostentui: clausa, quod legimus, aure pertransiens, Christus resurgens a mortuis, ultra non moritur: mors ei nequaquam dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit in Domino . Hoc enim quod dicitur semel non secundum recipit, nec tertium: unde Apostolus sciens eum semel crucifigi, tota ad Hebraeos affirmat audacia: Hoc enim fecit semel se ipsum offerens .